- PHANUEL vel PHANUELA Joseph
- PHANUEL, vel PHANUELA Josephqui et Peniel, locus extra torrentem Iabboc in finibus Amorrhaeorum in Rubenia sorte, ubi Iacob, qui deinde Israel, totâ nocte cum Angelo luctatus est. Gen. c. 32. v. 30. Haec civitas Gedeonis exercitui panes negavit, cuius turrim destruxit Gedeon, et habitatores occidit. Iudic. c. 8. v. 8. Fuit autem contigua Tripoli, ubi mons Libanus desinit. Item fil. Sesak. 1. Paral. c. 8. v. 8. et pater Annae prophetissae. Luc. c. 2. v. 36. Latine videns Deum vel faciem Dei. Ideoque Strabo Faciem Dei vocat, l. 16. Τῇ δε Τριπόλει συνεχές ἐςτι τὸ τοῦ Θεοῦ Πρόσωπον, ἐις ὅ τελευτᾷ ὁ Λίβανος τὸ ὄρος. Item civitas iuxta Sichem, in tribu Ephraim. 1. Reg. c. 12. v. 25. Nic. Lloydius. Locus Geneseos sic habet: Iacob vocavit nomen loci illius Phanuel, dicens, Vidi Deum facie ad saciem. Quia videl. in visibili signo tunc ei apparuerat. unde et Deorum suorum ἐπιφανέιας ac Θεοφανέιας mentiti sunt Gentiles: ac tandem adulatio hanc Ε᾿πιφανέιας vocem ad Reges Orientis transtulit, Seleucidas, Lagidas, Bithynos, Armenos, Parthos et Imperatores Romanos. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. III. ubi de Θεοπτίᾳ. Vide et hîc passim, vocibus Enguium, Epiphanes, Matres etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.